Fondare 227 Risultati per: sine
his, qui sine lege erant, tamquam sine lege essem, cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi, ut lucri facerem eos, qui sine lege erant; (Epistula I ad Corinthios 9, 21)
Sine offensione estote Iudaeis et Graecis et ecclesiae Dei, (Epistula I ad Corinthios 10, 32)
Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino; (Epistula I ad Corinthios 11, 11)
Tamen, quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia sive cithara, nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur quod tibia canitur, aut quod citharizatur? (Epistula I ad Corinthios 14, 7)
Tam multa, ut puta, genera linguarum sunt in mundo, et nihil sine voce est. (Epistula I ad Corinthios 14, 10)
Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. (Epistula I ad Corinthios 14, 14)
omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dicat: “Omnia subiecta sunt”, sine dubio praeter eum, qui subiecit ei omnia. (Epistula I ad Corinthios 15, 27)
Si autem venerit Timotheus, videte, ut sine timore sit apud vos, opus enim Domini operatur, sicut et ego; (Epistula I ad Corinthios 16, 10)
et, cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui; nam, quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia; et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo. (Epistula II ad Corinthios 11, 9)
Tanta passi estis sine causa? Si tamen et sine causa! (Epistula ad Galatas 3, 4)
Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. (Epistula ad Galatas 4, 11)
quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel et extranei testamentorum promissionis, spem non habentes et sine Deo in mundo. (Epistula ad Ephesios 2, 12)