Fondare 25 Risultati per: solio

  • Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus meus oboediet; uno tantum regni solio te praecedam”. (Liber Genesis 41, 40)

  • et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum, a primogenito pharaonis, qui sedet in solio eius, usque ad primogenitum ancillae, quae est ad molam, et omnia primogenita iumentorum. (Liber Exodus 11, 5)

  • Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito pharaonis, qui in solio eius sedebat, usque ad primogenitum captivi, qui erat in carcere, et omne primogenitum iumentorum. (Liber Exodus 12, 29)

  • Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi exemplar legis huius in volumine accipiens illam a sacerdotibus leviticae tribus; (Liber Deuteronomii 17, 18)

  • Vade et ingredere ad regem David et dic ei: Nonne tu, domine mi rex, iurasti mihi ancillae tuae dicens: “Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo”? Quare ergo regnat Adonias? (Liber I Regum 1, 13)

  • Quae respondens ait: “Domine mi, tu iurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae: “Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo”; (Liber I Regum 1, 17)

  • Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israel, ut indices eis quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te. (Liber I Regum 1, 20)

  • Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium eius a solio domini mei regis David”. (Liber I Regum 1, 37)

  • Sed et Salomon sedit super solio regni, (Liber I Regum 1, 46)

  • Insuper et haec locutus est: “Benedictus Dominus, Deus Israel, qui dedit hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis meis””. (Liber I Regum 1, 48)

  • ut confirmet Dominus sermonem suum, quem locutus est de me dicens: “Si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israel”. (Liber I Regum 2, 4)

  • ponam thronum regni tui super Israel in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo dicens: Non auferetur de genere tuo vir de solio Israel. (Liber I Regum 9, 5)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina