Fondare 211 Risultati per: sumus

  • Etenim, si peccaverimus, tui sumus, scientes potentiam tuam; non peccabimus autem, scientes quoniam apud te sumus computati. (Liber Sapientiae 15, 2)

  • Ne despicias hominem avertentem se a peccato neque improperes ei; memento quoniam omnes in correptione sumus. (Liber Ecclesiasticus 8, 6)

  • Sicut quae concipit, cum appropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine. (Liber Isaiae 26, 17)

  • Dixistis enim: “Percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum; flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos, quia posuimus mendacium spem nostram et in fallacia absconditi sumus”. (Liber Isaiae 28, 15)

  • Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra; disciplina pacis nostrae super eum, et livore eius sanati sumus. (Liber Isaiae 53, 5)

  • Facti sumus a saeculo, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos. Utinam dirumperes caelos et descenderes! A facie tua montes defluerent. (Liber Isaiae 63, 19)

  • Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus inquinatus universae iustitiae nostrae; et marcuimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos. (Liber Isaiae 64, 5)

  • Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus eius; velociores aquilis equi illius. Vae nobis, quoniam vastati sumus! (Liber Ieremiae 4, 13)

  • et venitis et statis coram me in domo hac, super quam invocatum est nomen meum, et dicitis: “Liberati sumus”, eo quod faciatis omnes abominationes istas. (Liber Ieremiae 7, 10)

  • Quomodo dicitis: “Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est”? Vere mendacium operatus est stilus mendax scribarum. (Liber Ieremiae 8, 8)

  • “Transiit messis, finita est aestas, et nos salvati non sumus”. (Liber Ieremiae 8, 20)

  • Quia vox lamentationis audita est de Sion: “Quomodo vastati sumus et confusi vehementer, quia dereliquimus terram, quoniam deiecta sunt tabernacula nostra”. (Liber Ieremiae 9, 18)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina