Fondare 80 Risultati per: terminos

  • Invocavit vero Iabes Deum Israel dicens: “Si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi!”. Et praestitit Deus quae precatus est. (Liber I Paralipomenon 4, 10)

  • Et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos. (Liber I Paralipomenon 5, 16)

  • Exercuit etiam potestatem super cunctos reges, a fluvio Euphrate usque ad terram Philisthinorum et usque ad terminos Aegypti; (Liber II Paralipomenon 9, 26)

  • Et occupavit terminos Ciliciae et concidit omnes adversantes sibi et venit usque ad terminos Iapheth, qui sunt ad austrum contra faciem Arabiae. (Liber Iudith 2, 25)

  • Ut autem audierunt filii Israel, omnes simul irruerunt in illos et concidebant illos usque Chobam. Similiter autem et, qui in Ierusalem erant, advenerunt ex omni montana; renuntiata enim sunt illis, quae facta sunt in castris inimicorum illorum. Et qui in Galaad et qui in Galilaea erant, persecuti sunt illos et percusserunt eos plaga magna, donec transirent Damascum et terminos eorum. (Liber Iudith 15, 5)

  • Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges et paverunt eos. (Liber Iob 24, 2)

  • Subter omnes caelos ipsum revolvit, et lumen illius super terminos terrae. (Liber Iob 37, 3)

  • ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius? (Liber Iob 38, 20)

  • Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. (Liber Psalmorum 2, 8)

  • Et timebunt, qui habitant terminos terrae, a signis tuis; exitus orientis et occidentis delectabis. (Liber Psalmorum 65, 9)

  • Et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. (Liber Psalmorum 72, 8)

  • Tu statuisti omnes terminos terrae, aestatem et hiemem, tu plasmasti ea. (Liber Psalmorum 74, 17)


“Mantenha-se sempre muito unido à Igreja Católica, pois somente ela pode lhe dar a verdadeira paz, porque somente ela possui Jesus Sacramentado que é o verdadeiro príncipe da paz.” São Padre Pio de Pietrelcina