Fondare 1195 Risultati per: terra

  • paenituit Dominum quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus: (Liber Genesis 6, 6)

  • Corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate. (Liber Genesis 6, 11)

  • dixit ad Noe: “Finis universae carnis venit coram me; repleta est enim terra iniquitate a facie eorum, et ecce ego disperdam eos de terra. (Liber Genesis 6, 13)

  • Ecce ego adducam diluvii aquas super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum: universa, quae in terra sunt, consumentur. (Liber Genesis 6, 17)

  • Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram, et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra. (Liber Genesis 7, 17)

  • cuncta, in quibus spiraculum vitae in terra, mortua sunt. (Liber Genesis 7, 22)

  • Et delevit omnem substantiam, quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca. (Liber Genesis 7, 23)

  • Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies. (Liber Genesis 8, 3)

  • Mense secundo, septima et vicesima die mensis, arefacta est terra. (Liber Genesis 8, 14)

  • Porro Chus genuit Nemrod: ipse coepit esse potens in terra (Liber Genesis 10, 8)

  • Fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Achad et Chalanne in terra Sennaar. (Liber Genesis 10, 10)

  • De terra illa egressus est in Assyriam et aedificavit Nineven et Rohobothir et Chale, (Liber Genesis 10, 11)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina