Fondare 922 Risultati per: terrae gentes

  • ut in gentes benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu, ut promissionem Spiritus accipiamus per fidem. (Epistula ad Galatas 3, 14)

  • Propter quod memores estote, quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini praeputium ab ea, quae dicitur circumcisio in carne manufacta, (Epistula ad Ephesios 2, 11)

  • esse gentes coheredes et concorporales et comparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium, (Epistula ad Ephesios 3, 6)

  • Illud autem “ascendit” quid est, nisi quia et descendit in inferiores partes terrae? (Epistula ad Ephesios 4, 9)

  • Hoc igitur dico et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui (Epistula ad Ephesios 4, 17)

  • non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum; (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 5)

  • Dominus autem mihi astitit et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes gentes; et liberatus sum de ore leonis. (Epistula II ad Timotheum 4, 17)

  • Cum autem iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: “Et adorent eum omnes angeli Dei”. (Epistula ad Hebraeos 1, 6)

  • Non enim angelis subiecit orbem terrae futurum, de quo loquimur. (Epistula ad Hebraeos 2, 5)

  • quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae. (Epistula ad Hebraeos 11, 38)

  • Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens, donec accipiat imbrem temporaneum et serotinum. (Epistula Iacobi 5, 7)

  • conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis. (Epistula I Petri 2, 12)


“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina