Fondare 2144 Risultati per: testamenti domini Dei iudicium iudicium

  • et mactabis eum in conspectu Domini, iuxta ostium tabernaculi conventus. (Liber Exodus 29, 11)

  • tortamque panis unam, crustulam unam conspersam oleo, laganum unum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini; (Liber Exodus 29, 23)

  • Suscipiesque universa de manibus eorum et incendes in altari super holocausto in odorem suavissimum in conspectu Domini; quia incensum est Domino. (Liber Exodus 29, 25)

  • Et unges ex eo tabernaculum conventus et arcam testamenti (Liber Exodus 30, 26)

  • Quod cum vidisset Aaron, aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens: “Cras sollemnitas Domini est”. (Liber Exodus 32, 5)

  • Et stans in porta castrorum ait: “Si quis est Domini, iungatur mihi!”. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi. (Liber Exodus 32, 26)

  • Respondit: “Ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine Domini coram te; et miserebor, cui voluero, et clemens ero, in quem mihi placuerit”. (Liber Exodus 33, 19)

  • Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit cum eo vocans in nomine Domini. (Liber Exodus 34, 5)

  • Respondit Dominus: “Ego inibo pactum coram universo populo tuo; mirabilia faciam, quae numquam visa sunt super totam terram nec in ullis gentibus, ut cernat cunctus populus, in cuius es medio, opus Domini terribile, quod facturus sum tecum. (Liber Exodus 34, 10)

  • Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini, Dei Israel. (Liber Exodus 34, 23)

  • Cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terrae tuae, ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno. (Liber Exodus 34, 24)

  • Primitias frugum terrae tuae afferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae”. (Liber Exodus 34, 26)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina