Fondare 187 Risultati per: testamento reges
Nunc, o filii, aemulatores estote legis; et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum. (Liber I Maccabaeorum 2, 50)
Et exacerbabat reges multos; et laetificabat Iacob in operibus suis, et in saeculum memoria eius in benedictionem. (Liber I Maccabaeorum 3, 7)
et timuit, ne non haberet ut semel et bis in sumptus et donaria, quae dederat antea larga manu, et abundaverat super reges, qui ante eum fuerant. (Liber I Maccabaeorum 3, 30)
et possederunt omnem locum consilio suo et patientia — et locus erat longe distans ab eis — et reges, qui supervenerant eis ab extremis terrae, donec contriverunt eos et percusserunt eos plaga magna; ceteri autem dant eis tributum omnibus annis; (Liber I Maccabaeorum 8, 4)
cum amicis autem suis et, qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam; et obtinuerunt reges, qui prope et qui longe erant; et, quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos; (Liber I Maccabaeorum 8, 12)
Et commiserunt proelium duo reges, et fugit exercitus Alexandri, et insecutus est eum Demetrius et praevaluit adversus eos; (Liber I Maccabaeorum 10, 49)
Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias eius Ptolemaidae sicut reges in magna gloria. (Liber I Maccabaeorum 10, 58)
Nos autem circumdederunt multae tribulationes et multa proelia; et impugnaverunt nos reges, qui sunt in circuitu nostro. (Liber I Maccabaeorum 12, 13)
Defecit impugnans eos super terram; reges contriti sunt in diebus illis. (Liber I Maccabaeorum 14, 13)
Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me reges, et quaecumque alia dona remiserunt tibi. (Liber I Maccabaeorum 15, 5)
fiebat ut et ipsi reges locum honorarent et templum maximis muneribus illustrarent, (Liber II Maccabaeorum 3, 2)
Per me reges regnant, et principes iusta decernunt; (Liber Proverbiorum 8, 15)