Fondare 29 Risultati per: thesauros

  • At ille respondit: “Pax vobiscum, nolite timere. Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in saccis vestris; nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo”. Eduxitque ad eos Simeon. (Liber Genesis 43, 23)

  • Populos ad montem vocabunt, ibi immolabunt victimas iustitiae. Qui inundationem maris, quasi lac, sugent et thesauros absconditos arenarum”. (Liber Deuteronomii 33, 19)

  • et tulit thesauros domus Domini et thesauros regios et universa diripuit, scuta quoque aurea omnia, quae fecerat Salomon. (Liber I Regum 14, 26)

  • Et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regiae et concidit universa vasa aurea, quae fecerat Salomon rex Israel in templo Domini, iuxta verbum Domini. (Liber II Regum 24, 13)

  • Nam munus habebant perpetuum hi quattuor principes ianitorum. Hi scilicet Levitae erant super exedras et thesauros domus Domini; (Liber I Paralipomenon 9, 26)

  • Porro Levitae fratres eorum super thesauros domus Dei ac thesauros rerum consecratarum. (Liber I Paralipomenon 26, 20)

  • Filii Iahiel et Zetham et Ioel fratrum eius erant super thesauros domus Domini. (Liber I Paralipomenon 26, 22)

  • Ipse Selemith et fratres eius super omnes thesauros rerum consecratarum, quas sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus (Liber I Paralipomenon 26, 26)

  • Super thesauros autem regis fuit Azmaveth filius Adiel; his autem thesauris, qui erant in regione, in urbibus et in vicis et in turribus praesidebat Ionathan filius Oziae. (Liber I Paralipomenon 27, 25)

  • Fuit autem Ezechias dives et inclitus valde; et thesauros sibi plurimos congregavit argenti, auri et lapidis pretiosi, aromatum et clipeorum omnisque generis rerum pretiosarum. (Liber II Paralipomenon 32, 27)

  • Universaque vasa domus Dei tam maiora quam minora et thesauros templi et regis et principum transtulit in Babylonem. (Liber II Paralipomenon 36, 18)

  • Bona est oratio cum ieiunio, et eleemosyna cum iustitia. Melius est modicum cum iustitia quam plurimum cum iniquitate. Bonum est facere eleemosynam magis quam thesauros auri condere. (Liber Thobis 12, 8)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina