Fondare 68 Risultati per: timor Dei

  • Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: “Propheta magnus surrexit in nobis” et: “Deus visitavit plebem suam”. (Evangelium secundum Lucam 7, 16)

  • Fiebat autem omni animae timor; multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant. (Actus Apostolorum 2, 43)

  • Audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit; et factus est timor magnus in omnes audientes. (Actus Apostolorum 5, 5)

  • Et factus est timor magnus super universam ecclesiam et in omnes, qui audierunt haec. (Actus Apostolorum 5, 11)

  • Hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque Graecis, qui habitabant Ephesi, et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Iesu. (Actus Apostolorum 19, 17)

  • Non est timor Dei ante oculos eorum”. (Epistula ad Romanos 3, 18)

  • Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet; qui autem timet, non est consummatus in caritate. (Epistula I Ioannis 4, 18)

  • Et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in eos, et steterunt super pedes suos; et timor magnus cecidit super eos, qui videbant eos. (Apocalypsis Ioannis 11, 11)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina