Fondare 62 Risultati per: triumphi exercitu
Quae postquam gesta sunt, misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos Ierusalem — ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis — ad Ezechiam regem Iudae et ad omnem populum, qui erat in urbe, dicens: (Liber II Paralipomenon 32, 9)
Si voluissem ire ad eos, sedebam primus; cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen maerentium consolator. (Liber Iob 29, 25)
mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos pharao cum exercitu. (Liber I Maccabaeorum 4, 9)
Conclude exercitum istum in manu populi tui Israel, et confundantur in exercitu suo et equitibus suis. (Liber I Maccabaeorum 4, 31)
Et commiserunt invicem proelium, et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque milia virorum et prociderunt ex adverso eorum. (Liber I Maccabaeorum 4, 34)
Et reliquit Iosephum filium Zachariae et Azariam ducem populi cum residuo exercitu in Iudaea ad custodiam. (Liber I Maccabaeorum 5, 18)
Et nuntiaverunt his, qui erant de exercitu suo, et abierunt ad Iamniam. (Liber I Maccabaeorum 5, 58)
Et appropiavit Iudas et exercitus eius in proelium, et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri. (Liber I Maccabaeorum 6, 42)
Et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iudae; et misit nuntios ad Iudam et ad fratres eius verbis pacificis in dolo. (Liber I Maccabaeorum 7, 10)
Et non intenderunt sermonibus eorum; viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno. (Liber I Maccabaeorum 7, 11)
Et venit Nicanor in Ierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam et ad fratres eius verbis pacificis cum dolo (Liber I Maccabaeorum 7, 27)
et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quingenti viri, et fugerunt in civitatem David. (Liber I Maccabaeorum 7, 32)