Fondare 1585 Risultati per: tui
Turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis, quia turpitudo tua est. (Liber Leviticus 18, 10)
Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo et est soror tua, non revelabis. (Liber Leviticus 18, 11)
Turpitudinem sororis patris tui non discooperies, quia caro est patris tui. (Liber Leviticus 18, 12)
Turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius, quae tibi affinitate coniungitur. (Liber Leviticus 18, 14)
Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam eius. (Liber Leviticus 18, 15)
Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est. (Liber Leviticus 18, 16)
Cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis. (Liber Leviticus 18, 20)
De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 18, 21)
Cum messueris segetes terrae tuae, non tondebis usque ad marginem agri tui nec remanentes spicas colliges. (Liber Leviticus 19, 9)
Non periurabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 12)
Non eris criminator et susurro in populo tuo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 16)
Non quaeres ultionem nec irasceris civibus tuis. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 18)