Fondare 239 Risultati per: tuos
Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei in sancta. (Liber Psalmorum 68, 25)
iudicet populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio. (Liber Psalmorum 72, 2)
Leva gressus tuos in ruinas sempiternas: omnia vastavit inimicus in sancto. (Liber Psalmorum 74, 3)
Super me gravatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me. (Liber Psalmorum 88, 8)
Pauper sum ego et moriens a iuventute mea; portavi pavores tuos et conturbatus sum. (Liber Psalmorum 88, 16)
Tu conculcasti sicut vulneratum Rahab, in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos. (Liber Psalmorum 89, 11)
Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna, quae praeteriit, et custodia in nocte. (Liber Psalmorum 90, 4)
Convertere, Domine, usquequo? Et deprecabilis esto super servos tuos. (Liber Psalmorum 90, 13)
Qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem. (Liber Psalmorum 104, 4)
David. PSALMUS. Dixit Dominus Domino meo: “Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum”. (Liber Psalmorum 110, 1)
BETH. In quo mundabit adulescentior viam suam? In custodiendo sermones tuos. (Liber Psalmorum 119, 9)
beatus, qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram. (Liber Psalmorum 137, 9)