Fondare 1102 Risultati per: usque
Dicit illi Iesus: “Non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 22)
Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: “Voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 8)
similiter secundus et tertius usque ad septimum. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 26)
ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 35)
qui autem permanserit usque in finem, hic salvus erit. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 13)
erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 21)
sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit adventus Filii hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 27)
et mittet angelos suos cum tuba magna, et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 31)
Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo introivit in arcam Noe, (Evangelium secundum Matthaeum 24, 38)
Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 29)
Tunc ait illis: “Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 38)
Petrus autem sequebatur eum a longe usque in aulam principis sacerdotum; et ingressus intro sede bat cum ministris, ut videret finem. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 58)