Fondare 22 Risultati per: veniant
DALETH. Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad sollemnitatem; omnes portae eius destructae, sacerdotes eius gementes, virgines eius afflictae, et ipsa oppressa amaritudine. (Lamentationes 1, 4)
Veniant vicinae Sion; et memores estote captivitatis filiorum meorum et filiarum, quam superinduxit illis Aeternus. (Liber Baruch 4, 14)
Quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem creverit, maius est holeribus et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 32)
Vae mundo ab scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala; verumtamen vae homini, per quem scandalum venit! (Evangelium secundum Matthaeum 18, 7)
Iube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi: “Surrexit a mortuis”, et erit novissimus error peior priore”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 64)
— habeo enim quinque fratres — ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum”. (Evangelium secundum Lucam 16, 28)
ut veniant tempora refrigerii a conspectu Domini, et mittat eum, qui praedestinatus est vobis Christus, Iesum, (Actus Apostolorum 3, 20)
Paulus autem dixit eis: “Caesos nos publice, indemnatos, cum homines Romani essemus, miserunt in carcerem; et nunc occulte nos eiciunt? Non ita, sed veniant et ipsi nos educant”. (Actus Apostolorum 16, 37)
Et non, sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere: “Faciamus mala, ut veniant bona”? Quorum damnatio iusta est. (Epistula ad Romanos 3, 8)
Ecce dabo de synagoga Satanae, qui dicunt se Iudaeos esse et non sunt, sed mentiuntur; ecce faciam illos, ut veniant et adorent ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te. (Apocalypsis Ioannis 3, 9)