Fondare 84 Risultati per: Absalom

  • Porro rex operuit caput suum, et clamabat voce magna: Fili mi Absalom, Absalom fili mi, fili mi. (Liber II Samuelis 19, 4)

  • Diligis odientes te, et odio habes diligentes te: et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis: et vere cognovi modo, quia si Absalom viveret, et omnes nos occubuissemus, tunc placeret tibi. (Liber II Samuelis 19, 6)

  • Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israël, dicens: Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum ; ipse salvavit nos de manu Philisthinorum: et nunc fugit de terra propter Absalom. (Liber II Samuelis 19, 9)

  • Absalom autem, quem unximus super nos, mortuus est in bello: usquequo siletis, et non reducitis regem? (Liber II Samuelis 19, 10)

  • Ait autem David ad Abisai: Nunc magis afflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom: tolle igitur servos domini tui, et persequere eum, ne forte inveniat civitates munitas, et effugiat nos. (Liber II Samuelis 20, 6)

  • Nec corripuit eum pater suus aliquando, dicens : Quare hoc fecisti ? Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom. (Liber I Regum 1, 6)

  • Sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua : occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui. (Liber I Regum 2, 7)

  • tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith, (Liber I Paralipomenon 3, 2)

  • Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quæ peperit ei Abia, et Ethai, et Ziza, et Salomith. (Liber II Paralipomenon 11, 20)

  • Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas: nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta: et genuit viginti octo filios, et sexaginta filias. (Liber II Paralipomenon 11, 21)

  • Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui. (Liber Psalmorum 3, 1)

  • Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus. Domine, exaudi orationem meam ; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua ; exaudi me in tua justitia. (Liber Psalmorum 142, 1)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina