Fondare 199 Risultati per: Absque

  • Rex autem Salomon, et omnis multitudo Israël quæ convenerat ad eum, gradiebatur cum illo ante arcam, et immolabant oves et boves absque æstimatione et numero. (Liber I Regum 8, 5)

  • ut sciant omnes populi terræ quia Dominus ipse est Deus, et non est ultra absque eo. (Liber I Regum 8, 60)

  • Et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro, munivit, et civitates curruum et civitates equitum, et quodcumque ei placuit ut ædificaret in Jerusalem, et in Libano, et in omni terra potestatis suæ. (Liber I Regum 9, 19)

  • Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israël. (Liber I Regum 22, 1)

  • Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os: absque peccatis suis quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino. (Liber II Regum 21, 16)

  • Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis. (Liber I Paralipomenon 2, 30)

  • Filii autem Jada fratris Semei: Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis. (Liber I Paralipomenon 2, 32)

  • omnes hi, filii David absque filiis concubinarum: habueruntque sororem Thamar. (Liber I Paralipomenon 3, 9)

  • Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te, ex omnibus quos audivimus auribus nostris. (Liber I Paralipomenon 17, 20)

  • Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis: sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar. (Liber I Paralipomenon 24, 2)

  • Rex autem Salomon, et universus cœtus Israël, et omnes qui fuerunt congregati ante arcam, immolabant arietes et boves absque ullo numero: tanta enim erat multitudo victimarum. (Liber II Paralipomenon 5, 6)

  • Transibunt autem multi dies in Israël absque Deo vero, et absque sacerdote doctore, et absque lege. (Liber II Paralipomenon 15, 3)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina