Fondare 270 Risultati per: Adhuc

  • Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant ; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. (Evangelium secundum Ioannem 12, 35)

  • Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me ; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo. (Evangelium secundum Ioannem 13, 33)

  • Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 19)

  • Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. (Evangelium secundum Ioannem 16, 12)

  • Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento. (Evangelium secundum Ioannem 20, 1)

  • Saulus autem adhuc spirans minarum et cædis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum, (Actus Apostolorum 9, 1)

  • Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum. (Actus Apostolorum 10, 44)

  • Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens, navigavit in Syriam (et cum eo Priscilla et Aquila), qui sibi totonderat in Cenchris caput: habebat enim votum. (Actus Apostolorum 18, 18)

  • Nolo autem vos ignorare fratres: quia sæpe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus. (Epistula ad Romanos 1, 13)

  • Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator judicor? (Epistula ad Romanos 3, 7)

  • Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est? (Epistula ad Romanos 5, 6)

  • Commendat autem caritatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus, (Epistula ad Romanos 5, 8)


“Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu? Faça, portanto, uma boa leitura espiritual, a santa meditação, o exame de consciência, e fará progresso na perfeição cristã e no amor de Jesus.” São Padre Pio de Pietrelcina