Fondare 41 Risultati per: Adjutor
Et rememorati sunt quia Deus adjutor est eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est. (Liber Psalmorum 77, 35)
Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus. (Liber Psalmorum 108, 12)
Domus Israël speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est. (Liber Psalmorum 113, 17)
Domus Aaron speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est. (Liber Psalmorum 113, 18)
Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est. (Liber Psalmorum 113, 19)
Dominus mihi adjutor ; non timebo quid faciat mihi homo. (Liber Psalmorum 117, 6)
Dominus mihi adjutor, et ego despiciam inimicos meos. (Liber Psalmorum 117, 7)
Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi. (Liber Psalmorum 118, 114)
Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius: (Liber Psalmorum 145, 5)
Nam ipse, qui habet in cælis habitationem, visitator et adjutor est loci illius, et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit. (Liber II Maccabaeorum 3, 39)
Hi vero qui erant cum Machabæo, per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adjutor, impetum fecerunt in munitiones Idumæorum: (Liber II Maccabaeorum 10, 16)
Confitebor nomini tuo, quoniam adjutor et protector factus es mihi, (Liber Ecclesiasticus 51, 2)