Fondare 137 Risultati per: Aegypti hostes exercitum abyssion

  • et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus. (Liber Genesis 14, 20)

  • et non audiet vos : immittamque manum meam super Ægyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israël de terra Ægypti per judicia maxima. (Liber Exodus 7, 4)

  • Et observabitis azyma : in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. (Liber Exodus 12, 17)

  • Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum, (Liber Exodus 14, 24)

  • currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare : electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro. (Liber Exodus 15, 4)

  • Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat), (Liber Exodus 32, 25)

  • Metabuntur autem castra filii Israël unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum. (Liber Numeri 1, 52)

  • Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. (Liber Numeri 10, 9)

  • Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Devorabunt gentes hostes illius, ossaque eorum confringent, et perforabunt sagittis. (Liber Numeri 24, 8)

  • Hostes vos sentiant Madianitæ, et percutite eos: (Liber Numeri 25, 17)

  • Si exieris ad bellum contra hostes tuos, et videris equitatus et currus, et majorem quam tu habeas adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos: quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra Ægypti. (Liber Deuteronomii 20, 1)

  • Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala. (Liber Deuteronomii 23, 9)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina