Fondare 137 Risultati per: Aegypti hostes exercitum abyssion

  • Et congregavit rex Alexander exercitum magnum, et admovit castra contra Demetrium. (Liber I Maccabaeorum 10, 48)

  • Et constituit Demetrius rex Apollonium ducem, qui præerat Cœlesyriæ: et congregavit exercitum magnum, et accessit ad Jamniam: et misit ad Jonathan summum sacerdotem, (Liber I Maccabaeorum 10, 69)

  • et nunc quomodo poteris sustinere equitatum et exercitum tantum in campo, ubi non est lapis, neque saxum, neque locus fugiendi? (Liber I Maccabaeorum 10, 73)

  • Et audivit Apollonius, et admovit tria millia equitum, et exercitum multum. (Liber I Maccabaeorum 10, 77)

  • Et ejecit Simon exercitum suum, et commisit contra legionem: equites enim fatigati erant: et contriti sunt ab eo, et fugerunt. (Liber I Maccabaeorum 10, 82)

  • Et rex Ægypti congregavit exercitum, sicut arena quæ est circa oram maris, et naves multas: et quærebat obtinere regnum Alexandri dolo, et addere illud regno suo. (Liber I Maccabaeorum 11, 1)

  • Et audivit Alexander, et venit ad eum in bellum: et produxit Ptolemæus rex exercitum, et occurrit ei in manu valida, et fugavit eum. (Liber I Maccabaeorum 11, 15)

  • Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium: et inimici erant ei omnes exercitus patrum ejus. (Liber I Maccabaeorum 11, 38)

  • et nunc remitte eos in domos suas: elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi, et reliqua præsidia, et exercitum, et universos præpositos negotii: et conversus abibo: propterea enim veni. (Liber I Maccabaeorum 12, 45)

  • Et credidit ei, et fecit sicut dixit: et dimisit exercitum, et abierunt in terram Juda. (Liber I Maccabaeorum 12, 46)

  • Et misit Tryphon exercitum et equites in Galilæam et in campum magnum, ut perderent omnes socios Jonathæ. (Liber I Maccabaeorum 12, 49)

  • Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum ut veniret in terram Juda, et attereret eam. (Liber I Maccabaeorum 13, 1)


A humildade e a caridade são as “cordas mestras”. Todas as outras virtudes dependem delas. Uma é a mais baixa; a outra é a mais alta. ( P.e Pio ) São Padre Pio de Pietrelcina