Fondare 26 Risultati per: Agros
Dixit ergo Joseph ad populos: En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet: accipite semina, et serite agros, (Liber Genesis 47, 23)
ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis. (Liber Exodus 9, 3)
obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam. Non ibimus per agros, nec per vineas ; non bibemus aquas de puteis tuis: sed gradiemur via publica, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos. (Liber Numeri 20, 17)
Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas ; non bibemus aquas ex puteis: via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos. (Liber Numeri 21, 22)
Agros vero et villas ejus dederat Caleb filio Jephone ad possidendum. (Liber Iosue 21, 12)
egressi sunt in agros, vastantes vineas, uvasque calcantes: et factis cantantium choris, ingressi sunt fanum dei sui, et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech, (Liber Iudicum 9, 27)
et instruxerunt aciem contra Israël. Inito autem certamine, terga vertit Israël Philisthæis: et cæsa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum. (Liber I Samuelis 4, 2)
Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis. (Liber I Samuelis 8, 14)
Et factum est miraculum in castris per agros: sed et omnis populus stationis eorum qui ierant ad prædandum, obstupuit, et conturbata est terra: et accidit quasi miraculum a Deo. (Liber I Samuelis 14, 15)
ait ad servos suos qui assistebant ei: Audite nunc, filii Jemini: numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas, et universos vos faciet tribunos et centuriones? (Liber I Samuelis 22, 7)
Et ait ei David: Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonathan patrem tuum, et restituam tibi omnes agros Saul patris tui: et tu comedes panem in mensa mea semper. (Liber II Samuelis 9, 7)
agros autem civitatis, et villas, Caleb filio Jephone. (Liber I Paralipomenon 6, 56)