Fondare 70 Risultati per: Altaris
in loco altaris quod fecerat prius: et invocavit ibi nomen Domini. (Liber Genesis 13, 4)
Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium. (Liber Exodus 27, 5)
Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis : (Liber Exodus 27, 6)
et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum. (Liber Exodus 27, 7)
Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus. (Liber Exodus 29, 12)
mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis, (Liber Exodus 31, 8)
Craticulamque ejus in modum retis fecit æneam, et subter eam in altaris medio arulam, (Liber Exodus 38, 4)
induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis, et intus vacuum. (Liber Exodus 38, 7)
Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio. Postquam omnia perfecta sunt, (Liber Exodus 40, 31)
Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi: (Liber Leviticus 1, 5)
immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino: sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum: (Liber Leviticus 1, 11)
offeret eam sacerdos ad altare: et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris: (Liber Leviticus 1, 15)