Fondare 222 Risultati per: Amor sine infidelitate

  • Elatus autem in ira, arbitrabatur se injuriam illorum qui se fugaverant posse in Judæos retorquere: ideoque jussit agitari currum suum sine intermissione agens iter, cælesti eum judicio perurgente, eo quod ita superbe locutus est se venturum Jerosolymam, et congeriem sepulchri Judæorum eam facturum. (Liber II Maccabaeorum 9, 4)

  • Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere, et rebus suis adhibere diligentiam, (Liber II Maccabaeorum 11, 23)

  • Machabæus autem, invocato magno mundi Principe, qui sine arietibus et machinis temporibus Jesu præcipitavit Jericho, irruit ferociter muris: (Liber II Maccabaeorum 12, 15)

  • atque ita ad preces conversi, rogaverunt ut id quod factum erat delictum oblivioni traderetur. At vero fortissimus Judas hortabatur populum conservare se sine peccato, sub oculis videntes quæ facta sunt pro peccatis eorum qui prostrati sunt. (Liber II Maccabaeorum 12, 42)

  • Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? (Liber Proverbiorum 23, 29)

  • Melior est manifesta correptio quam amor absconditus. (Liber Proverbiorum 27, 5)

  • Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt ; nec habent partem in hoc sæculo, et in opere quod sub sole geritur. (Liber Ecclesiastes 9, 6)

  • Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate. (Liber Sapientiae 1, 5)

  • Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est: et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. (Liber Sapientiae 3, 11)

  • Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum: (Liber Sapientiae 3, 17)

  • Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia. (Liber Sapientiae 4, 12)

  • Et erunt post hæc decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum: quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur, et erunt gementes, et memoria illorum peribit. (Liber Sapientiae 4, 19)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina