Fondare 140 Risultati per: Aqua

  • Initium vitæ hominis, aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem. (Liber Ecclesiasticus 29, 28)

  • Nonne a ligno indulcata est aqua amara? (Liber Ecclesiasticus 38, 5)

  • In verbo ejus stetit aqua sicut congeries: et in sermone oris illius sicut exceptoria aquarum: (Liber Ecclesiasticus 39, 22)

  • Initium necessariæ rei vitæ hominum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagineus, et mel, et botrus uvæ, et oleum, et vestimentum. (Liber Ecclesiasticus 39, 31)

  • Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua: super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aquis: (Liber Ecclesiasticus 43, 22)

  • Argentum tuum versum est in scoriam ; vinum tuum mistum est aqua. (Liber Isaiae 1, 22)

  • cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua. (Liber Isaiae 1, 30)

  • Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur atque siccabitur. (Liber Isaiae 19, 5)

  • Quia veni, et non erat vir ; vocavi, et non erat qui audiret. Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere? aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea desertum faciam mare, ponam flumina in siccum ; computrescent pisces sine aqua, et morientur in siti. (Liber Isaiae 50, 2)

  • Tulerunt ergo Jeremiam, et projecerunt eum in lacum Melchiæ filii Amelech, qui erat in vestibulo carceris: et submiserunt Jeremiam funibus in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum: descendit itaque Jeremias in cœnum. (Liber Ieremiae 38, 6)

  • ut deficientibus pane et aqua, corruat unusquisque ad fratrem suum, et contabescant in iniquitatibus suis. (Prophetia Ezechielis 4, 17)

  • Et quando nata es, in die ortus tui non est præcisus umbilicus tuus, et aqua non es lota in salutem, nec sale salita, nec involuta pannis. (Prophetia Ezechielis 16, 4)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina