Fondare 622 Risultati per: Balaam et Egredimini Iordanis regitur Moab regni Siram et Aaron et coluberna

  • Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis ejus. (Liber Ieremiae 48, 35)

  • Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum: quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt. (Liber Ieremiae 48, 36)

  • super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus: quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus. (Liber Ieremiae 48, 38)

  • Quomodo victa est, et ululaverunt? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est? eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo. (Liber Ieremiae 48, 39)

  • Hæc dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab. (Liber Ieremiae 48, 40)

  • Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt: et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis, (Liber Ieremiae 48, 41)

  • et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est. (Liber Ieremiae 48, 42)

  • Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 48, 43)

  • Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo: adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus. (Liber Ieremiae 48, 44)

  • In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon: et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus. (Liber Ieremiae 48, 45)

  • Væ tibi, Moab: periisti, popule Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem. (Liber Ieremiae 48, 46)

  • Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus. Hucusque judicia Moab. (Liber Ieremiae 48, 47)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina