Fondare 55 Risultati per: Beatus

  • quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium: (Epistula I ad Timotheum 6, 15)

  • Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se. (Epistula Iacobi 1, 12)

  • Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit. (Epistula Iacobi 1, 25)

  • Beatus qui legit, et audit verba prophetiæ hujus, et servat ea, quæ in ea scripta sunt: tempus enim prope est. (Apocalypsis Ioannis 1, 3)

  • Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus. (Apocalypsis Ioannis 16, 15)

  • Beatus, et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima: in his secunda mors non habet potestatem: sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis. (Apocalypsis Ioannis 20, 6)

  • Et ecce venio velociter. Beatus, qui custodit verba prophetiæ libri hujus. (Apocalypsis Ioannis 22, 7)


“Um filho espiritual perguntou a Padre Pio: Como posso recuperar o tempo perdido? Padre Pio respondeu-lhe “Multiplique suas boas obras!” São Padre Pio de Pietrelcina