Fondare 142 Risultati per: Bellum bellum virtutis
Secundum quoque bellum fuit in Gob contra Philisthæos: tunc percussit Sobochai de Husati, Saph de stirpe Arapha de genere gigantum. (Liber II Samuelis 21, 18)
Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisthæos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius Bethlehemites Goliath Gethæum, cujus hastile hastæ erat quasi liciatorium texentium. (Liber II Samuelis 21, 19)
Quartum bellum fuit in Geth: in quo vir fuit excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est, viginti quatuor: et erat de origine Arapha. (Liber II Samuelis 21, 20)
Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam, quocumque miseris eos, orabunt te contra viam civitatis quam elegisti, et contra domum quam ædificavi nomini tuo, (Liber I Regum 8, 44)
Fuitque bellum inter Roboam et Jeroboam cunctis diebus. (Liber I Regum 14, 30)
Attamen bellum fuit inter Roboam et Jeroboam omni tempore vitæ ejus. (Liber I Regum 15, 6)
Bellum autem erat inter Asa, et Baasa regem Israël cunctis diebus eorum. (Liber I Regum 15, 16)
Fuitque bellum inter Asa, et Baasa regem Israël, cunctis diebus eorum. (Liber I Regum 15, 32)
Dirigebantque septem diebus ex adverso hi atque illi acies, septima autem die commissum est bellum : percusseruntque filii Israël de Syris centum millia peditum in die una. (Liber I Regum 20, 29)
Dixit itaque rex Israël ad Josaphat : Sume arma, et ingredere prælium, et induere vestibus tuis. Porro rex Israël mutavit habitum suum, et ingressus est bellum. (Liber I Regum 22, 30)
Vulnerati autem multi corruerunt: fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem. (Liber I Paralipomenon 5, 22)
Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum: numerus autem eorum ætatis quæ apta esset ad bellum, viginti sex millia. (Liber I Paralipomenon 7, 40)