Fondare 142 Risultati per: Bellum bellum virtutis

  • quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt. (Liber Proverbiorum 24, 6)

  • Verti me ad aliud, et vidi sub sole nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam ; sed tempus casumque in omnibus. (Liber Ecclesiastes 9, 11)

  • sic et nos nati continuo desivimus esse ; et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere, in malignitate autem nostra consumpti sumus. (Liber Sapientiae 5, 13)

  • Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos ; et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium. (Liber Sapientiae 5, 24)

  • Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit: (Liber Sapientiae 7, 25)

  • Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ: sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti. (Liber Sapientiae 11, 21)

  • Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris posse. (Liber Sapientiae 12, 18)

  • hic autem iterum ut nutrirentur justi, etiam suæ virtutis oblitus est. (Liber Sapientiae 16, 23)

  • Et erunt tibi compedes ejus in protectionem fortitudinis et bases virtutis, et torques illius in stolam gloriæ: (Liber Ecclesiasticus 6, 30)

  • et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur, (Liber Ecclesiasticus 24, 2)

  • In me gratia omnis viæ et veritatis: in me omnis spes vitæ et virtutis. (Liber Ecclesiasticus 24, 25)

  • Oculi Domini super timentes eum: protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani: (Liber Ecclesiasticus 34, 19)


“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina