Fondare 265 Risultati per: Caput

  • Et ait princeps eunuchorum ad Danielem: Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum: qui si viderit vultus vestros macilentiores præ ceteris adolescentibus coævis vestris, condemnabitis caput meum regi. (Prophetia Danielis 1, 10)

  • Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære, (Prophetia Danielis 2, 32)

  • et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri: volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit: tu es ergo caput aureum. (Prophetia Danielis 2, 38)

  • Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus. (Prophetia Danielis 13, 34)

  • Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum: ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium. (Prophetia Danielis 13, 55)

  • Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum: manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos. (Prophetia Danielis 13, 59)

  • Et congregabuntur filii Juda et filii Israël pariter ; et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra, quia magnus dies Jezrahel. (Prophetia Osee 1, 11)

  • Verum quid mihi et vobis, Tyrus et Sidon, et omnis terminus Palæstinorum? numquid ultionem vos reddetis mihi? et si ulciscimini vos contra me, cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum. (Prophetia Ioel 3, 4)

  • Ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos, et convertam retributionem vestram in caput vestrum. (Prophetia Ioel 3, 7)

  • et convertam festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum, et inducam super omne dorsum vestrum saccum, et super omne caput calvitium: et ponam eam quasi luctum unigeniti, et novissima ejus quasi diem amarum. (Prophetia Amos 8, 10)

  • Quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes: sicut fecisti, fiet tibi ; retributionem tuam convertet in caput tuum. (Prophetia Abdiae 1, 15)

  • Circumdederunt me aquæ usque ad animam: abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum. (Prophetia Ionae 2, 6)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina