Fondare 176 Risultati per: Cedar Salomon Hiram

  • Expletis autem annis viginti postquam ædificaverat Salomon duas domos, id est, domum Domini, et domum regis (Liber I Regum 9, 10)

  • (Hiram rege Tyri præbente Salomoni ligna cedrina et abiegna, et aurum juxta omne quod opus habuerat), tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilææ. (Liber I Regum 9, 11)

  • Et egressus est Hiram de Tyro ut videret oppida quæ dederat ei Salomon, et non placuerunt ei. (Liber I Regum 9, 12)

  • Misit quoque Hiram ad regem Salomonem centum viginti talenta auri. (Liber I Regum 9, 14)

  • Hæc est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad ædificandam domum Domini et domum suam, et Mello, et murum Jerusalem, et Heser, et Mageddo, et Gazer. (Liber I Regum 9, 15)

  • Ædificavit ergo Salomon Gazer, et Bethoron inferiorem, (Liber I Regum 9, 17)

  • horum filios qui remanserant in terra, quos scilicet non potuerant filii Israël exterminare, fecit Salomon tributarios usque in diem hanc. (Liber I Regum 9, 21)

  • De filiis autem Israël non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores, et ministri ejus, et principes, et duces, et præfecti curruum et equorum. (Liber I Regum 9, 22)

  • Filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam, quam ædificaverat ei Salomon : tunc ædificavit Mello. (Liber I Regum 9, 24)

  • Offerebat quoque Salomon, tribus vicibus per annos singulos, holocausta et pacificas victimas super altare quod ædificaverat Domino, et adolebat thymiama coram Domino : perfectumque est templum. (Liber I Regum 9, 25)

  • Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, quæ est juxta Ailath in littore maris Rubri, in terra Idumææ. (Liber I Regum 9, 26)

  • Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris, cum servis Salomonis. (Liber I Regum 9, 27)


“Queira o dulcíssimo Jesus conservar-nos na Sua graça e dar-nos a felicidade de sermos admitidos, quando Ele quiser, no eterno convívio…” São Padre Pio de Pietrelcina