Fondare 146 Risultati per: Circuitu
Judæi quoque et magistratus centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de gentibus quæ in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant. (Liber Nehemiae 5, 17)
Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri, ut timerent universæ gentes quæ erant in circuitu nostro, et conciderent intra semetipsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc. (Liber Nehemiae 6, 16)
et de domo Galgal, et de regionibus Geba et Azmaveth : quoniam villas ædificaverunt sibi cantores in circuitu Jerusalem. (Liber Nehemiae 12, 29)
Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu: et sic repente præcipitas me? (Liber Iob 10, 8)
quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei: (Liber Iob 29, 5)
In circuitu impii ambulant: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. (Liber Psalmorum 11, 9)
Et posuit tenebras latibulum suum ; in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua in nubibus aëris. (Liber Psalmorum 17, 12)
quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu. In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt. (Liber Psalmorum 30, 14)
Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos. (Liber Psalmorum 33, 8)
Posuisti nos opprobrium vicinis nostris ; subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro. (Liber Psalmorum 43, 14)
Deus manifeste veniet ; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet ; et in circuitu ejus tempestas valida. (Liber Psalmorum 49, 3)
Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera: terribili, (Liber Psalmorum 75, 12)