Fondare 72 Risultati per: Cognovit

  • Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum. (Liber Genesis 4, 1)

  • Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch: et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch. (Liber Genesis 4, 17)

  • Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. (Liber Genesis 4, 25)

  • Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi, (Liber Genesis 27, 23)

  • Qui, agnitis muneribus, ait: Justior me est: quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam. (Liber Genesis 38, 26)

  • Et respexit Dominus filios Israël et cognovit eos. (Liber Exodus 2, 25)

  • et sepelivit eum in valle terræ Moab contra Phogor: et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in præsentem diem. (Liber Deuteronomii 34, 6)

  • Et surrexerunt mane, et adoraverunt coram Domino: reversique sunt, et venerunt in domum suam Ramatha. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam: et recordatus est ejus Dominus. (Liber I Samuelis 1, 19)

  • Et cognovit universus Israël, a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini. (Liber I Samuelis 3, 20)

  • Cognovit autem Saul vocem David, et dixit: Numquid vox hæc tua, fili mi David? Et ait David: Vox mea, domine mi rex. (Liber I Samuelis 26, 17)

  • Et cognovit omne vulgus et universus Israël in die illa, quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner. (Liber II Samuelis 3, 37)

  • Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israël, et quoniam exaltasset regnum ejus super populum suum Israël. (Liber II Samuelis 5, 12)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina