Fondare 17 Risultati per: Columnarum
columnæ æneæ viginti cum basibus suis, capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea. (Liber Exodus 38, 10)
Æque ad septentrionalem plagam tentoria columnæ, basesque et capita columnarum ejusdem mensuræ, et operis ac metalli, erant. (Liber Exodus 38, 11)
In ea vero plaga, quæ ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnæ decem cum basibus suis æneæ, et capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea. (Liber Exodus 38, 12)
e quibus, quindecim cubitos columnarum trium, cum basibus suis, unum tenebat latus : (Liber Exodus 38, 14)
Bases columnarum fuere æneæ, capita autem earum cum cunctis cælaturis suis argentea : sed et ipsas columnas atrii vestivit argento. (Liber Exodus 38, 17)
De mille autem septingentis et septuaginta quinque, fecit capita columnarum, quas et ipsas vestivit argento. (Liber Exodus 38, 28)
Et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitudinis, et triginta cubitorum latitudinis : et alteram porticum in facie majoris porticus : et columnas, et epistylia super columnas. (Liber I Regum 7, 6)
Duo quoque capitella fecit, quæ ponerentur super capita columnarum, fusilia ex ære : quinque cubitorum altitudinis capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum : (Liber I Regum 7, 16)
et quasi in modum retis, et catenarum sibi invicem miro opere contextarum. Utrumque capitellum columnarum fusile erat : septena versuum retiacula in capitello uno, et septena retiacula in capitello altero. (Liber I Regum 7, 17)
Capitella autem quæ erant super capita columnarum, quasi opere lilii fabricata erant in porticu quatuor cubitorum. (Liber I Regum 7, 19)
Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta mensuram columnæ contra retiacula : malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi. (Liber I Regum 7, 20)
Et super capita columnarum opus in modum lilii posuit : perfectumque est opus columnarum. (Liber I Regum 7, 22)