Fondare 3322 Risultati per: Cor

  • Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Ægypti, (Liber Exodus 7, 3)

  • Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa : dices ad Aaron : Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum. (Liber Exodus 7, 9)

  • Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut præceperat Dominus : tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quæ versa est in colubrum. (Liber Exodus 7, 10)

  • Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus. (Liber Exodus 7, 13)

  • Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingravatum est cor Pharaonis : non vult dimittere populum. (Liber Exodus 7, 14)

  • Feceruntque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus : et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus : quæ versa est in sanguinem. (Liber Exodus 7, 20)

  • Feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus suis : et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut præceperat Dominus. (Liber Exodus 7, 22)

  • Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice. (Liber Exodus 7, 23)

  • Videns autem Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus. (Liber Exodus 8, 15)

  • Et dixerunt malefici ad Pharaonem : Digitus Dei est hic ; induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos sicut præceperat Dominus. (Liber Exodus 8, 19)

  • Dixit quoque Dominus ad Moysen : Consurge diluculo, et sta coram Pharaone : egredietur enim ad aquas : et dices ad eum : Hæc dicit Dominus : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 8, 20)

  • Fecitque Dominus ita. Et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum ejus, et in omnem terram Ægypti : corruptaque est terra ab hujuscemodi muscis. (Liber Exodus 8, 24)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina