Fondare 44 Risultati per: Cornua
Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt: et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit. (Prophetia Danielis 7, 24)
Et levavi oculus meos, et vidi: et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Postea (Prophetia Danielis 8, 3)
Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem: et comminuit duo cornua ejus, et non poterat aries resistere ei: cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu ejus. (Prophetia Danielis 8, 7)
Hircus autem caprarum magnus factus est nimis: cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quatuor cornua subter illud per quatuor ventos cæli. (Prophetia Danielis 8, 8)
Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum. (Prophetia Danielis 8, 20)
quia in die cum visitare cœpero prævaricationes Israël, super eum visitabo, et super altaria Bethel ; et amputabuntur cornua altaris, et cadent in terram. (Prophetia Amos 3, 14)
Qui lætamini in nihilo ; qui dicitis: Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua? (Prophetia Amos 6, 14)
Splendor ejus ut lux erit, cornua in manibus ejus: ibi abscondita est fortitudo ejus. (Prophetia Habacuc 3, 4)
Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce quatuor cornua. (Prophetia Zachariae 1, 18)
Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quid sunt hæc? Et dixit ad me: Hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam, et Israël, et Jerusalem. (Prophetia Zachariae 1, 19)
Et dixi: Quid isti veniunt facere? Qui ait, dicens: Hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam per singulos viros, et nemo eorum levavit caput suum: et venerunt isti deterrere ea, ut dejiciant cornua gentium, quæ levaverunt cornu super terram Juda ut dispergerent eam. (Prophetia Zachariae 1, 21)
Dominus exercituum proteget eos: et devorabunt, et subjicient lapidibus fundæ: et bibentes inebriabuntur quasi a vino, et replebuntur ut phialæ, et quasi cornua altaris. (Prophetia Zachariae 9, 15)