Fondare 146 Risultati per: Dei consilium

  • numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia? (Liber Iob 15, 8)

  • Arctabuntur gressus virtutis ejus, et præcipitabit eum consilium suum. (Liber Iob 18, 7)

  • Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me. (Liber Iob 21, 16)

  • Cui dedisti consilium? forsitan illi qui non habet sapientiam: et prudentiam tuam ostendisti plurimam. (Liber Iob 26, 3)

  • Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum. (Liber Iob 29, 21)

  • Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quæ ultra modum excederent scientiam meam. (Liber Iob 42, 3)

  • Quoniam Dominus in generatione justa est: consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est. (Liber Psalmorum 13, 6)

  • Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet. (Liber Psalmorum 19, 5)

  • Consilium autem Domini in æternum manet ; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem. (Liber Psalmorum 32, 11)

  • Quia dixerunt inimici mei mihi, et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum, (Liber Psalmorum 70, 10)

  • Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos. (Liber Psalmorum 82, 4)

  • Cito fecerunt ; obliti sunt operum ejus: et non sustinuerunt consilium ejus. (Liber Psalmorum 105, 13)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina