Fondare 129 Risultati per: Deserto
Ascendit itaque Banaias filius Jojadæ, et aggressus eum interfecit : sepultusque est in domo sua in deserto. (Liber I Regum 2, 34)
Sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto, viri robustissimi, et pugnatores optimi, tenentes clypeum et hastam: facies eorum quasi facies leonis, et veloces quasi capreæ in montibus: (Liber I Paralipomenon 12, 8)
Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate erat in excelso Gabaon. (Liber I Paralipomenon 21, 29)
Et ædificavit Palmyram in deserto, et alias civitates munitissimas ædificavit in Emath. (Liber II Paralipomenon 8, 4)
Et prædicatum est in Juda et Jerusalem ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super omnem Israël in deserto. (Liber II Paralipomenon 24, 9)
tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto : columna nubis non recessit ab eis per diem ut duceret eos in viam, et columna ignis per noctem ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur. (Liber Nehemiae 9, 19)
Quadraginta annis pavisti eos in deserto, nihilque eis defuit : vestimenta eorum non inveteraverunt, et pedes eorum non sunt attriti. (Liber Nehemiae 9, 21)
Tunc Raphaël angelus apprehendit dæmonium, et religavit illud in deserto superioris Ægypti. (Liber Thobis 8, 3)
Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad prædam, præparant panem liberis. (Liber Iob 24, 5)
ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur ; (Liber Iob 38, 26)
Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ. (Liber Psalmorum 62, 1)
Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto, (Liber Psalmorum 67, 8)