Fondare 2067 Risultati per: Deus consilium
Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis: (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 13)
Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam, et spem bonam in gratia, (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 16)
Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 3)
Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus: (Epistula I ad Timotheum 2, 5)
prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. (Epistula I ad Timotheum 4, 3)
Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis. (Epistula II ad Timotheum 1, 7)
cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem, (Epistula II ad Timotheum 2, 25)
in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia: (Epistula ad Titum 1, 2)
Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis: (Epistula ad Hebraeos 1, 1)
Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui. (Epistula ad Hebraeos 1, 8)
Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis præ participibus tuis. (Epistula ad Hebraeos 1, 9)
Non enim angelis subjecit Deus orbem terræ futurum, de quo loquimur. (Epistula ad Hebraeos 2, 5)