Fondare 1152 Risultati per: Domino
Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos: ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt. (Epistula ad Philippenses 2, 19)
Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito. (Epistula ad Philippenses 2, 24)
Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote ; (Epistula ad Philippenses 2, 29)
De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. (Epistula ad Philippenses 3, 1)
Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, carissimi. (Epistula ad Philippenses 4, 1)
Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino. (Epistula ad Philippenses 4, 2)
Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete. (Epistula ad Philippenses 4, 4)
Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis. (Epistula ad Philippenses 4, 10)
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes: (Epistula ad Colossenses 1, 3)
Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino. (Epistula ad Colossenses 3, 18)
Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino. (Epistula ad Colossenses 3, 20)
Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus: (Epistula ad Colossenses 3, 23)