Fondare 855 Risultati per: Dominum expositionem manuum
Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis: In quo eum fecimus laborare? In eo quod dicitis: Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent: aut certe ubi est Deus judicii? (Prophetia Malachiae 2, 17)
Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo: et attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus. (Prophetia Malachiae 3, 16)
Ait illi Jesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 7)
Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 10)
Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 38)
Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum: (Evangelium secundum Matthaeum 10, 24)
Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 37)
Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: (Evangelium secundum Matthaeum 22, 43)
Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? (Evangelium secundum Matthaeum 22, 45)
et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. (Evangelium secundum Marcum 12, 30)
Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit. (Evangelium secundum Marcum 12, 37)
et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum: (Evangelium secundum Lucam 1, 16)