Fondare 3336 Risultati per: Dominus

  • Dixit autem Dominus ad Aaron : Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum. (Liber Exodus 4, 27)

  • Locutusque est Aaron omnia verba quæ dixerat Dominus ad Moysen : et fecit signa coram populo, (Liber Exodus 4, 30)

  • et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israël, et respexisset afflictionem illorum : et proni adoraverunt. (Liber Exodus 4, 31)

  • Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto. (Liber Exodus 5, 1)

  • At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël ? nescio Dominum, et Israël non dimittam. (Liber Exodus 5, 2)

  • et dixerunt ad eos : Videat Dominus et judicet, quoniam fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos. (Liber Exodus 5, 21)

  • Dixitque Dominus ad Moysen : Nunc videbis quæ facturus sim Pharaoni : per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua. (Liber Exodus 6, 1)

  • Locutusque est Dominus ad Moysen dicens : Ego Dominus (Liber Exodus 6, 2)

  • Ideo dic filiis Israël : Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis. (Liber Exodus 6, 6)

  • Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus : et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum, (Liber Exodus 6, 7)

  • et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob : daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus. (Liber Exodus 6, 8)

  • Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : (Liber Exodus 6, 10)


“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina