Fondare 322 Risultati per: Donec

  • Præcepit ergo rex Sedecias ut traderetur Jeremias in vestibulo carceris, et daretur ei torta panis quotidie, excepto pulmento, donec consumerentur omnes panes de civitate: et mansit Jeremias in vestibulo carceris. (Liber Ieremiae 37, 20)

  • Ecce ego vigilabo super eos in malum, et non in bonum: et consumentur omnes viri Juda qui sunt in terra Ægypti gladio et fame, donec penitus consumantur. (Liber Ieremiae 44, 27)

  • Et pavere faciam Ælam coram inimicis suis, et in conspectu quærentium animam eorum: et adducam super eos malum, iram furoris mei, dicit Dominus, et mittam post eos gladium donec consumam eos. (Liber Ieremiae 49, 37)

  • Ain. Donec respiceret et videret Dominus de cælis. (Lamentationes 3, 50)

  • Ecce circumdedi te vinculis: et non te convertes a latere tuo in latus aliud, donec compleas dies obsidionis tuæ. (Prophetia Ezechielis 4, 8)

  • Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam: et hoc non factum est, donec veniret cujus est judicium, et tradam ei. (Prophetia Ezechielis 21, 27)

  • Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis: sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te. (Prophetia Ezechielis 24, 13)

  • perfectus in viis tuis a die conditionis tuæ, donec inventa est iniquitas in te. (Prophetia Ezechielis 28, 15)

  • Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere, antequam veniret qui fugerat: aperuitque os meum donec veniret ad me mane: et aperto ore meo, non silui amplius. (Prophetia Ezechielis 33, 22)

  • pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras, (Prophetia Ezechielis 34, 21)

  • Et circuibunt peragrantes terram: cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog. (Prophetia Ezechielis 39, 15)

  • Et plaga maris, mare magnum a confinio per directum, donec venias Emath: hæc est plaga maris. (Prophetia Ezechielis 47, 20)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina