Fondare 166 Risultati per: Duodecim

  • Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit): (Evangelium secundum Lucam 6, 13)

  • Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella prædicans, et evangelizans regnum Dei: et duodecim cum illo, (Evangelium secundum Lucam 8, 1)

  • quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et hæc moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur. (Evangelium secundum Lucam 8, 42)

  • Et mulier quædam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quæ in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari: (Evangelium secundum Lucam 8, 43)

  • Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent. (Evangelium secundum Lucam 9, 1)

  • Dies autem cœperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus. (Evangelium secundum Lucam 9, 12)

  • Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim. (Evangelium secundum Lucam 9, 17)

  • Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis: (Evangelium secundum Lucam 18, 31)

  • Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim: (Evangelium secundum Lucam 22, 3)

  • Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo. (Evangelium secundum Lucam 22, 14)

  • ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël. (Evangelium secundum Lucam 22, 30)

  • Adhuc eo loquente, ecce turba: et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum. (Evangelium secundum Lucam 22, 47)


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina