Fondare 166 Risultati per: Duodecim

  • Anno trigesimo primo Asa regis Juda, regnavit Amri super Israël, duodecim annis : in Thersa regnavit sex annis. (Liber I Regum 16, 23)

  • Et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob, ad quem factus est sermo Domini, dicens : Israël erit nomen tuum. (Liber I Regum 18, 31)

  • Profectus ergo inde Elias, reperit Eliseum filium Saphat, arantem in duodecim jugis boum. Et ipse in duodecim jugis boum arantibus unus erat : cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum. (Liber I Regum 19, 19)

  • Joram vero filius Achab regnavit super Israël in Samaria anno decimooctavo Josaphat regis Judæ: regnavitque duodecim annis. (Liber II Regum 3, 1)

  • Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Haphsiba. (Liber II Regum 21, 1)

  • Et delevit aruspices quos posuerant reges Juda ad sacrificandum in excelsis per civitates Juda, et in circuitu Jerusalem: et eos qui adolebant incensum Baal, et soli, et lunæ, et duodecim signis, et omni militiæ cæli. (Liber II Regum 23, 5)

  • Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim. (Liber I Paralipomenon 6, 63)

  • Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim: et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua, (Liber I Paralipomenon 9, 22)

  • De filiis Oziel, Aminadab princeps: et fratres ejus centum duodecim. (Liber I Paralipomenon 15, 10)

  • Egressaque est sors prima Joseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliæ, ipsi et filiis ejus, et fratribus ejus duodecim. (Liber I Paralipomenon 25, 9)

  • Tertia Zachur, filiis et fratribus ejus duodecim. (Liber I Paralipomenon 25, 10)

  • Quarta Isari, filiis et fratribus ejus duodecim. (Liber I Paralipomenon 25, 11)


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina