Fondare 1607 Risultati per: Eorum

  • Vir, sive mulier, in quibus pythonicus, vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur: lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos. (Liber Leviticus 20, 27)

  • Dic ad eos, et ad posteros eorum: Omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quæ consecrata sunt, et quæ obtulerunt filii Israël Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Ego sum Dominus. (Liber Leviticus 22, 3)

  • Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est. (Liber Leviticus 25, 34)

  • Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium, terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium: cadent, nullo persequente, (Liber Leviticus 26, 36)

  • Ambulabo igitur et ego contra eos, et inducam illos in terram hostilem, donec erubescat incircumcisa mens eorum: tunc orabunt pro impietatibus suis. (Liber Leviticus 26, 41)

  • Et tamen etiam cum essent in terra hostili, non penitus abjeci eos, neque sic despexi ut consumerentur, et irritum facerent pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus Deus eorum, (Liber Leviticus 26, 44)

  • et recordabor fœderis mei pristini, quando eduxi eos de terra Ægypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus. Hæc sunt judicia atque præcepta et leges quas dedit Dominus inter se et filios Israël in monte Sinai per manum Moysi. (Liber Leviticus 26, 45)

  • Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernaculo fœderis, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex Ægypto, dicens: (Liber Numeri 1, 1)

  • Tribum Levi noli numerare, neque pones summam eorum cum filiis Israël: (Liber Numeri 1, 49)

  • Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum: quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur. (Liber Numeri 2, 17)

  • Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel: (Liber Numeri 3, 30)

  • Princeps eorum Suriel filius Abihaiel: in plaga septentrionali castrametabuntur. (Liber Numeri 3, 35)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina