Fondare 946 Risultati per: Erit

  • Propter quod bono animo estote, viri: credo enim Deo quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi. (Actus Apostolorum 27, 25)

  • qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum. (Epistula ad Romanos 4, 18)

  • Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Saræ filius. (Epistula ad Romanos 9, 9)

  • Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei vivi. (Epistula ad Romanos 9, 26)

  • Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. (Epistula ad Romanos 10, 13)

  • Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt. (Epistula ad Romanos 15, 12)

  • uniuscujusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. (Epistula I ad Corinthios 3, 13)

  • Si cujus opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. (Epistula I ad Corinthios 3, 15)

  • Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo. (Epistula I ad Corinthios 4, 5)

  • Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium: puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam. (Epistula I ad Corinthios 7, 40)

  • Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. (Epistula I ad Corinthios 11, 27)

  • Cum autem subjecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. (Epistula I ad Corinthios 15, 28)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina