Fondare 6596 Risultati per: Eum
Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram: et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ. (Liber Genesis 8, 13)
Locutus est autem Deus ad Noë, dicens: (Liber Genesis 8, 15)
Egressus est ergo Noë, et filii ejus: uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo. (Liber Genesis 8, 18)
Ædificavit autem Noë altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare. (Liber Genesis 8, 20)
Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram. (Liber Genesis 9, 1)
Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo: (Liber Genesis 9, 8)
Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos: (Liber Genesis 9, 9)
Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram. (Liber Genesis 9, 11)
arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram. (Liber Genesis 9, 13)
Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram. (Liber Genesis 9, 16)
Dixitque Deus ad Noë: Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram. (Liber Genesis 9, 17)
Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chanaan. (Liber Genesis 9, 18)