Fondare 240 Risultati per: Facta

  • Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis, et commotio in eremo facta est multitudinis: sed non diu permansit ira tua. (Liber Sapientiae 18, 20)

  • Memores enim erant adhuc eorum quæ in incolatu illorum facta fuerant: quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum. (Liber Sapientiae 19, 10)

  • In allocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra: et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis quæ ante facta erant argumentis per vim fulminum: juste enim patiebantur secundum suas nequitias. (Liber Sapientiae 19, 12)

  • et ne dixeris: Quomodo potui? aut, Quis me subjiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit. (Liber Ecclesiasticus 5, 3)

  • et pars Dei Israël facta est manifesta. (Liber Ecclesiasticus 17, 15)

  • Multi dati sunt in auri casus, et facta est in specie ipsius perditio illorum. (Liber Ecclesiasticus 31, 6)

  • An non in iracundia ejus impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo? (Liber Ecclesiasticus 46, 5)

  • Memoria Josiæ in compositionem odoris facta opus pigmentarii. (Liber Ecclesiasticus 49, 1)

  • Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea: facta sunt mihi molesta ; laboravi sustinens. (Liber Isaiae 1, 14)

  • Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ. (Liber Isaiae 1, 21)

  • Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineæ suæ. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei. (Liber Isaiae 5, 1)

  • Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum: et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. (Liber Isaiae 5, 25)


“Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina