Fondare 90 Risultati per: Fecerit
si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet? si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit? (Prophetia Amos 3, 6)
Quia adhuc visus procul ; et apparebit in finem, et non mentietur: si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit. (Prophetia Habacuc 2, 3)
Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum, de tabernaculis Jacob, et offerentem munus Domino exercituum. (Prophetia Malachiae 2, 12)
Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 19)
At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant: (Evangelium secundum Matthaeum 12, 3)
Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 50)
Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant? (Evangelium secundum Marcum 2, 25)
Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est. (Evangelium secundum Marcum 3, 35)
et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui. (Evangelium secundum Marcum 5, 19)
et siquidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides eam. (Evangelium secundum Lucam 13, 9)
Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit. (Evangelium secundum Ioannem 5, 19)
Respondit autem Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem: (Actus Apostolorum 9, 13)